MORIBUNDI

MORIBUNDI
MORIBUNDI
Spectatores olim advocare soliti sumendae mortis, necessarios aliosque clarosviros, quorum praesentiâ mors clarior testatiorque redderetur, uti de Pomponio Attico testatur C. Nepos c. 22. et de femina quadam in insul. Co, mori destinatâ, Val Max. l. 2. c. 6. ex 8. In Ecclesia Occidentali, inungi consuevêre unde in Communione Romana Sacramentum extremae Unctionis, de quo sic Rituale Roman. Debet hoc Sacramentum infirmis praeberi, qui cum ad usum rationis pervenerint, tam graviter laborant, ut mortis periculum imminere videatur, et eis qui prae senio deficiunt, et indies videntur morituri. Vide quae de curationibus inter Christianos saeculis vetustis, per oleum, congerunt Scriptores, apud Tertullian. ad Scapul. c. 4. Baronium Tom. I. A. 63. §. 13. etc. qui etiam, a Presbytero unico, solo velut pluralis numeri officium in se sustinente, infirmum eiusmodi, si plures desint, rite inungi pronuntiant, c. 14. Quaesivit, extr. tit. de verb. signif. In Oriente autem idem inungendi hîc ritus adhibitus, sed plerumque non sine Presbyteris septem et subinde etiam leviter aegris, imo et convalescentibus. Oleum ipsum ἐυχέλαιον vocant, Precatioleum, ob preces unctioni iungendas: de cuius illic consecratione ac administratione, haud parum ab Occidentis usu diversa, plurima occurrunt in Eucholog. et Simeoni Thessalonicensi aliisque Graecis apud Petrum Arcudium de Concord. Eccl. Or. et Occid. l. 5. et Iac. Goarum in Eucholog. p. 408. etc. Apud Hebraeos vero veteres, nihil comperitur de oleo inungendis, ex ritu recepto, aegris sive Moribundis sive aliis, nisi ritus ille de claudendis per oleum oculis illuc spectare videatur, de quo dicemus infra. Interim iam mortuos, in sepulturam inungi, familiare fuisse tam Iudaeis, quam Romanis Graecisque certum est. Vide supra, ubi de Inungendi ritu, et infra de Oleo. Porro Morientibus annulos detrahere, moris erat. Plin. l. 33. c. 1. Gravatis somno aut morientibus religione quâdam annuli detrahebantur. Sic Tiberio deficienti, annulum extractum, quem mox resipiseens requisiverit, auctor est Sueton. in eo c. 73. Atque haec causa est, cur Ael. Spartianus annuli spontaneum ex digito lapsum, inter signa mortis Hadriano Imp. oblata, retulerit: Signa mortis, inquiens c. 26. haec habuit. Annulus, in quo imago eius sculpta erat, sponte de digito delapsus est. Forte autem ideo detrahebantur, ne in pollinctorum manus pervenirent; Nam postea redditos digito, et una cum cadavere combustos esse, non obscure indicat Propert. l. 4. Eleg. Sunt aliquid etc. v. 9.
Et solitum digito beryllon adederat ignis.
Ptolemaeum quoque Herodis mortui digito annulum detraxisse et in contionem protulisse; eundemque postea fuisse Caesari Augusto transmissum, scribit Hegesippus. l. 1. c. ult. Sed et ipsi morientes nonumquam uni ex amicis, si quis carior inter extrema oscula praesens adesset, annulum tradidisse leguntur. Plautus Curculion. Actu 5. Scen. 2. ubi Phaedromus ait,
Miles quaeso ut mihi dicas, unde isthunc habeas annulum?
Et respondet Miles.
Pater meus habuit Periphanes, Planesium:
Is, priusquam moritur, mihi dedit tamquam suo,
Ut aequum fuerat, filio. PL. proh Iuppiter!
MI. et iste me heredem fecit.
Sic Augustus Caesar XI. Consul cum graviter aegrotaret, desperatâ salute, postquam de Republ. quaedam disseruisset, Annulum Agrippae tradidit, τῷ Α᾿γρίππᾳ τὸν δακτύλιον ἐνεχείρισε, verbis Dionis l. 53. Similiter Tiberium Caes. intellecta defectione exemptum digito annulum, quasi alicui traditurum, parumper tenuisse, deinde rursus aptasse digito et compressa sinistra manu iacuisse diu immobilem, ex Seneca refert Suetonius in eo c. 73. quamquam ipsi spiranti adhuc Caligulam annulum detrahi, et, quoniam suspicionem retinentis dabat, pulvinum inici iussisse, tradit idem in Calig. c. 12. Fuit autem annuli haec traditio tessera quaedam olim ac symbolum heredis instituendi, uti Aristonus apud Curtium iudicat, l. 10. c. 5. ubi de annulo ab Alexandro M. morienti Perdicae tradito. Vide quoque Iustinum l. 12. c. 15. Corn. Nepotem in Eumene, c. 2. alios. Quod non meglexit Phil. Galtherus Alexandreidos l. 10. ubi Alexandri praefati extrema persequitur:
—— —— Sic fatus, at illi
Quaerere cum planctu, lacrimis et fletibus instant.
Quem velit heredem mundoque relinquere Regem.
Optimus, inquit, et imperiô dignissimus esto
Rex vester. Sed vox postquam non adfuit, aurum
Detractum digito Perdiccae tradidit.
Neque male illi sic colligebant. Erat enim annulus signatorius vel sigillum plerumque dominii et potestatis symbolum. Unde Philippus Macedo, cum in Byzantinos moveret, Alexandro filio decimum sextum aetatis annum agenti, Macedoniae et sigilli cum libera potestate curam demandâsse, legitur apud Plutarchum Alex. Et Helenam Adiabenorum Reginam, grandiori natu filio Monobazo annulum Partis signatorium dedisse, commissâ ei Rei publ. administratione, donec adveniret frater Izates, quem pater Regni heredem destinaverat, auctor est Ioseph. Iud. Ant. l. 20. c. 2. Atque hac de causa Iohannes Comnenus, cum videret, Matrem id agere, ut in sororem Annam, quae nicephoro Bryenio nupserat, Imperium transferretur, patri Alexio iamiam morituro annulum detraxit. Imperium hôc pactô sibi firmaturus, apud Nicetam non procul ab initio Histor. Quamquam Custodes magni Palatii, annulô ostensô, nondum contenti, aliud evidentius argumentum ab ipso petebant, quô se Patris iussu adesse comprobaret. Idem ibid. Et recte quidem illi: Non enim sola annuli traditio ad heredis institutionem sufficiebat, nisi ea testamentô probaretur confirmareturque. Namque Q. Caecilius L. Luculli promptissimô studiô, maximâque liberalitate et honestum dignitatis gradum et amplissimum patrimonium consecutus, cum prae se semper tulisset unum illum sibi fore heredem, moriens etiam annulos ei suos tradidisset, Pomponium (nihilominus) Atticum testamentô adoptavit, omniumque bonorum reliquit heredem, apud Val. Max. l. 7. c. 8. ex. 5. T. quoque Barrulus Lentulo Spinteri, cuius amantissimum animum liberalissimamque amicitiam senserat, decedens suos annulos perinde atque unico heredi tradidit, quem nulla ex parte heredem relinquebat, apud Eund. ex. 8. Imo, ut Idem habet ex. 9. M. Popillius Oppium Gallum, ab ineunte aetate sibi familiarissimum, moriens, unum de multis, qui assidebant, ultimô complexu et osculô dignum iudicavit: superque annulos suos ei tradidit, videlicet ne quid ex ea hereditate, quam non erat aditurus, amitteret. Quos ocius vir diligens. sed morientis amici plenum contumeliae ludibrium, in locellum repositos et a praesentibus obsignatos: diligentissime heredibus illius, exhaeres ipse reddidit. Vide quid in hac controversia respondeat Papinianus l. 77. cum Pater. §. Pater D. de Legat. 2. etc. et plura in hanc rem, apud Kirchmannum in Cancellario l. 4. c. 2. de Annulo c. 22. et qui ad Eumenem Nepotis scripsere c. 2. Nec omittendum, quod Morientes ultimo quaerere ac contueri caelum soleant, ut diximus supra: quodque inclamari solitos, discimus ex Statio l. 2. Sylv. 6. v. 82. ubi de puero delicato Fl. Ursi defuncto:
—— quintâ vix Phosphoros horâ
Rorantent sternebat equum, iam litora duri
Saeva Philete senis, durumque Acheronta videbas;
Quô domini clamante sonô? non saevius atros
Nigrâsset plantu genitrix tibi saeva lacertos etc.
Inclamabant autem Ethnici morientes, ne quâ latebrâ delitescens anima in rogum cum corpore efferretur, quod contigisse memorant saepius. Vide Iohann. Kirchmannum de Funeribus l. 1. c. 12.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Clive Barker — For the English pop artist, see Clive Barker (artist). For the South African coach, see Clive Barker (soccer). Clive Barker Clive Barker in 2007 at the EMP/Science Fiction Museum in Seattle. Born 5 October 1952 ( …   Wikipedia

  • Albinovanus Pedo — Albinovanus Pedo, Roman poet, flourished during the Augustan age.Citation | last = Smith | first = William | author link = William Smith (lexicographer) | contribution = Albinovanus, C. Pedo | editor last = Smith | editor first = William | title …   Wikipedia

  • Cenobite (Hellraiser) — Hellraiser characters The four Cenobites featured in The Hellbound Heart and the first two entries in the Hellraiser film franchise. From left: Butterball, Pinhead, the Female, and Chatterer. Cenobites …   Wikipedia

  • McFarlane Toys — Todd McFarlane Productions, Inc. Type Subsidiary of Image Comics Industry Comics and Toys Founded Tempe, Arizona, USA (1994) …   Wikipedia

  • Tortured Souls — Tortured Souls, also known as Clive Barker s Tortured Souls , is a series of six action figures and a starring the characters of the series. Distributed by McFarlane Toys on July 2001, the series included six monsters designed by horror author… …   Wikipedia

  • Giles de Coninck — (Aegidius; also called Regius) (b. 20 December 1571, at Bailleul in French Flanders; d. 31 May 1633, at Leuven) was a Flemish Jesuit theologian. Alphonsus Liguori considered Coninck a moral theologian of distinction, though John de Lugo impugned… …   Wikipedia

  • Juguetes de McFarlane Toys — Anexo:Juguetes de McFarlane Toys Saltar a navegación, búsqueda McFarlane Toys Tipo Subsidiaria de Image Comics Fundación Tempe, Arizona. Estados Unidos (1994) Fundador(es) …   Wikipedia Español

  • Giles de Coninck —     Giles de Coninck     † Catholic Encyclopedia ► Giles de Coninck     (Also called Regius).     Jesuit theologian, b. 20 Dec., 1571, at Bailleul in French Flanders; d. 31 May, 1633, at Louvain. At the age of twenty one he entered the Society of …   Catholic encyclopedia

  • Hellraiser (franchise) — On November 27, 2006,[1] The Hellraiser Films And Their Legacy was released. The non fiction book chronicled the production of the nine films, their spin offs, and the franchise s legacy in popular culture.[2] H …   Wikipedia

  • Mongroid — Tortured Souls character Mongroid Gender: Male Race: Cenobite Family: Talisac (father) Status: Alive The Mongroid, a.k.a …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”